Comitia curiata

Comitia curiata fuerunt magnum populi concilium primis annis rei publicae Romanae. Ut maiores tradunt, hoc fuit conventus patriciorum triginta curiarum, ex quibus, donec Servius Tullius civitatis formam mutavit, totus populus Romanus componebatur. Aevo regio a rege vel interrege vocabantur, qui rogationes ad comitia ferebant, ut aut etiam aut non statuerent. Suffragium primum in unaquaque curia per capita, deinde per curias ferebatur, ordine sorte decreto. Comitia curiata potebant (a) regem ab interrege propositum eligere; (b) imperium regi conferre per legem curiatam de imperio; (c) rogationes iudicare belli indicendi, appellationum, arrogationum, ac familiarum alienarum in patriciorum corpus accipiendarum. Ratio Servii rei publicae iura belli indicendi et appellationum iudicandarum comitiis centuriatis transtulit, quae deinde pro populo, qui nunc ex patriciis et plebe constabat, loquebatur. Postquam res publica constituta est, comitia curiata iura retinebat (a) imperii magistratibus a comitiis centuriatis electis et dictatori a consulibus electo, senatûs consilio, conferendi; et (b) mutationum rationi rei publicae a comitiis centuriatis et tributis statutis confirmandarum.[1]

Nexus interni

  1. Haec paragraphus conversionem incorporat ex commentario de comitiis in Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search